- JOHANNES XIII
- I.JOHANNES XIII.Isaiae successit, A. C. 1331. Synodi Praeses, A. C. 1341. ubi Barlaarmus et Palamas iudicati: Depositus A. C. 1345. Cantacuz. l. 3. et 4. Gregoras l. 10. Onuphr. in Chron.II.JOHANNES XIII.fil. Alberici, particii rom. Princeps urbis factus, post Patris et Agapeti II. Mortem, A. C. 955. Aet. 18. Sedem Pontif. invasit, et cum prius Octavianus vocaretur, in memoriam Ioh. XII. Patrui sui, Iohannes dici voluit; pessime in illum adulatorum globo detorquente verba S. Scripturae: Erat autem quidam, missus a Deo, Ioahnnes. In omnem libidienem effusus, contra Berengarium, filiumque eius Albertum crudelissime in Itallia grassantes, Othonem I. Imp. evocavit, ei fide sancte promissâ. Mox religionis oblitus, ad Tyrannorum partes se applicuit. Quare reversus Otho, ut statum Eccl. collapsum instauraret. Conventum Episcoporum indixit: in quo a Clero accusatus, quod in equorum stabulo diaconos ordinâsset, incestu non simplici se polluisset, daemonum auxilia in ludo, implorâsset, iisque praebibisset: et depositus est. A. C. 963. Luitpr. l. 3. c. 12. et l. 6. c. 7. Sigon. l. 7. ad A. C 963. Rediit tamen, Othone profecto, et acta Synodi contra se habitae combussit, Ioh. Card. caput, Asoni linguam, nares digitosque abscindi iussit, in meretricio paulo post amplexu, a Daemonibus ad necem pertussus, Luitpr. l. 6. vel ut alii habent, a marito adulterae, necatus, A. C. 964. Rhegino, Platina, etc. Successit ei Leo VIII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.